monumenta.ch > Plinius > sectio 197

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 197
{LXXV} Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum transmarino alienatur. illud enim hammoniaci lacrimae simile sagapenon vocatur. prodest laterum et pectoris doloribus, convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, praecordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opisthotonicos, lienes, lumbos, perfrictiones. datur olfactandum ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta.